monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 36, 2
Secundus duobus diebus et quatuor horis prolixior, qui consuete mensis appellatur, cum solem, a quo nova digressa est, XXIX diebus et XII horis exactis iam defecta repetit. Tertius, qui XII mensibus huiusmodi, id est, diebus CCCLIV expletur, et vocatur communis, eo quod duo saepissime tales pariter currant. Quartus qui ἐμβολισμὸς Graece dicitur, id est, super augmentum, et habet XIII menses, id est, dies CCCLXXXIV, qui uterque apud Hebraeos a principio mensis paschalis incipit, ibidemque finitur. Apud Romanos vero ab incipiente luna mensis Ianuarii sumit initium, ibique terminatur.